463
24
IDEA MEDICINAE
tioni necessarias. Quòd si uiuendi errore, noxium
aliquid latenter ipsius Prouinciam occupauerit,
mnibus collectis uiribus, prouidentia insigni, ho¬
stem, nunc confestim aggredietur, nunc decreta di¬
gestaque tempora expectabit, concoctionesque molie¬
tur, quibus absolutis, sine sudore & sanguine trium¬
phum aget, debilitata paulatim in naturalem statum
reducens: fortiore uerò hoste, ualidioribusque satelliti¬
bus Prouinciam occupante, ut suorum Ciuium mini¬
sterio abigi non possit, multa prius moliens succum
pet, Medicorum ope frustra implorata. Praeterea hoc
est illud Balsamum, quod pro sale corpori datum ne
putresceret, à Philosophis accepimus. Et quid aliud
est Mumia balsamita, conseruans mortale corpus à
uermibus? Minerallum quoque classes ualidissimum
obtinent Balsamum. Solidam enim & homogeniam
propemodum materiam occupauit, nec sensui, nec mo¬
tui, in his, seruire debuit. Itaque perfecta quaedam Indi¬
uidua hic absoluit, quae copia & puritate Balsami mu¬
nita, non annorum longa serie, senectutis incommo¬
da admittunt, nec ullis externis iniurijs labefactantur.
Viuunt quoque: quamuis corporum compedibus im¬
plicata, uitales actiones depromere non possim; ni¬
hilominus si in actum reducantur, mira actionum uir¬
tute uitales qualitates demonstrant, usque adeò, ut ui¬
talium qualitatum differentias, ex quibus actiones
mnes