463
29
PHILOSOPHICAE.
ces, impuritates & faeces dissipentur. Sic granùm
quod terrae committitur, putrescit, resoluitur, perite
radicalis tamen seruatur humiditas, in qua totiùs se¬
minis Anatomia & potestas uiget, nouaque reuolutio¬
ne in mundanam scenam progreditur, ac corpus no¬
uum sibi fabricat, officijs destinatis accommodatum.
Si Natura per se separationes huiusmodi absoluit,
quanto magis Artis beneficio adiuta: In Mineralium
Metallorumque familia, ob supremam Balsami effica¬
ciam & similarem Naturae conditionem, testimonia
manifasta puri perfectique huius corporis posuit. Au¬
rum enim, argentum, gemmas produxit, Indiuidua
planè perfecta, & ab impuritatibus externis separata.
Quamuis & illa quoque compedibus, sed non commu¬
nibus detenta, uires suas exerere non possint in
ctum ex potentia, debita resolutiòne reducta, actio¬
nes ostendunt diuinas. Si purum ab impurum tam per
fectè, solius Naturę beneficio in his separatum conspi¬
cimus (una enim, ab initio massa continebantur cum
Sulphuribus, Salibus, plumbo, stanno, ferro, aere) artis
opportunum ministerium si accedat, quid non futu¬
rum sperabimus? Quod si huiusmodi arcana Balsa¬
mi, ante oculos ponerentur, longa rationum serie
pus non esset. Possemus quidem, si non suprema
nonnulla tamen nec infima, demonstrare sed promi¬
siones seruitute obligatas fugimus. Satis hoc tem¬
D 3 pore