463
31
PHILOSOPHICAE.
tatis custodiae absolui possunt, huius materiei diffe¬
rentias, conditiones, proprietates, praeparationes, &
debitas administrationes inprimis inuestigare de¬
bet. Ita enim reliqui Artifices, materiam à Natura ac¬
ceptam promonenm artificiosa praeparatione superua¬
cua rescindentes, imperfecta ad absolutionem du¬
centes, formas, figuran & signaturas introducentes
humanis usibus accommodatas. Et turpe est Me¬
dicorum industriam, hac parte ab Artificibus superatam
esse. Quid enim non experiuntur, quos labores, uigili¬
tas, grumnas non sustinent, ut conditiones, proprietates
& praeparationes subiectarum materierum exquisito¬
ac penitus inuestigent? Itaque in annos & secu¬
la proficiunt, professionumque suarum limites ma¬
gno honore amplificant. Quibus uestimenta curae
sunt, taedijs & molestijs ablatis, quantas commodita¬
tes adiecerint, quis non uidet? Culinarij, Pistores, Co¬
qui, quantum profecerint, testis est Hippocrates, qui
libro de Antiqua Medicina, profitetur, initiò morta¬
les ferino uictu usos, morbis & calamitatibus frequenter
implicatos, praeparationes ciborum necessitate quaesi¬
uisse, quibus inuentis felicius uixisse. Ac ne sordidas quis¬
piam arbitraretur has artes Philosopho indignos Anti¬
qui inuentionem ac authoritatem earum. Dijs ipsis ascri¬
pserunt. Ego certè unicum Panificium, omnibus. Modalium
subtilitatibus & ieiunis Prędicamentorum digestionibus
antepono. Eadem sedulitate Fabriferrarij, Lignarij,