463
IDEA MEDICINAE
34
Haec sunt ea officia, quae nos in Medico requirimus:
difficilia quidem, sed non incomprehensibilia. Si
nim in Natura condita collocataque sunt, Rationes
quoque in Anima, necessitate ineuitabili habebunt:
quas suscitabit & in lucem proferet, qui diligenti as¬
siduaque Naturae inspectione, analogiam proprieta¬
tum, & seminum differentias didicerit. Quantum ad
mores, uestitus, sermones, Medico conuenientes atti¬
net, superuacaneum est multa praecipere. Etenim, qui
tantarum rerum contemplationi totus incumbit, si
assiduitate & diligentia, non sine Numinis beneficio,
superatis umbris, ad praeclaram illam Rempublicam ascen¬
dere potuerit, mores quoque proferet Reipublicae suae
consentaneos, nec artis infidelitate, fallaces euentus
expectando, sermonis ornatu, morum maiestate, su¬
perbo corporis habitu, quod desideratur in Arte, ex¬
ternis illecebris resarcire conabitur. Quicquid prae¬
ceperimus, matrona meretrici dispar erit. In Chirurgi¬
cis quoque administrationibus, quae manuum dexteri,
tate perficiuntur, ut in repositione luxatorum artu¬
um, deligatione congrua fracturarum, uenarum sectio¬
ne & incisione, ueriatum esse oportet. Turpe enim est
praesenti Medico, dessderari ministros Medicinae. Et
in sanguinis missione saepe mora nocuit: nęc uenas
opportunas secare possunt communes Chirurgi. Di¬
aetę leges iustissimè moderabitur, qui remedia oppor¬
tuna