463
PHILOSOPHICAE.
37
tanquam parentis, Microcosmo accommodat, Ele¬
menta constituit humanae naturae consentanea: in his
Semina foueri, et Astra, coelestia, aërea, aquatica, ter¬
restria demonstrat: quae digestis decretisque tempori¬
bus, fructus producunt sanitatis uel morborum nun¬
cios. Itaque Planetas in corpore distribuit, Solem, Lu¬
nam, Saturnum, Iouem, Martem, Venerem, Mercu¬
rium: & stellas similiter, Saturninas, Iouiales, Martia¬
les, Venereas, Mercuriales, Solares, Lunares motu¬
um leges addit, & statas temporum uicissitudines:
Nouilunia, Eclipses, Aspectus humanae Astrono¬
miae, & horum effectus exponit demonstrans, fulimi¬
na, tonitrua, grandines, pluuias, calor & frigora, sicci¬
tates (quę in mundana Anatomia fructus sunt Elę¬
menti Ignis & Astrorum) in nobis esse Febres
Epilepsias, Hydropes, Catarrhos, Paralyses,
poplexias, &c.
Aërea quoque Astra in nobis ha¬
bitare profitetur, similesque effectus producere, sed
languidiores. Nam & eam Meteora quae ex Elemen¬
to Aëris proficiscuntur, non ea uigent potestate, qua
coelestia. Rursus Aquarum Generationes in homine,
declarat: aurum, argentum, stannum, ferrum, plum¬
bum, cor, cerebrum, pulmones, hepar, uentriculum
appellat. Minerallum separationes, lępram, elephan¬
tiasin, alopeciam, pruritum, scabiem, morphoeam, can¬
crum, aestiomenum nominat; quod alibi uitriolum
B 3 alu¬