463
PHILOSOPHICAE.
39
Has ego contemplationes uerè Philosophicas arbi¬
tror: & Medicinam quę hiscę fundamentis innititur,
Philosophicam appellare ausus fui. Et quamuis, ut
antea quoque diximus, uniuersa Medicina, in Balsa¬
imo, & uitali illo Sulphure contineatur, totius Natu¬
rae thesauro, adeoque unica illius potestate, omnes
omnium morborum curationes absolui possint: ni¬
hiloninus rerum affinitas & conspiratio suadet, Be¬
mentorum quoque doctrinam, Generationum &
Transplantationum, Medico adiungendam esse. Ita
enim authoritate stabili & perfecta Scientia instru¬
ctus, prouinciae suae gubernationem, summa pruden¬
tia administrabit. Quia uerò patrocinium eorum su¬
scepimus, qui adhuc in tenebris & umbra uersantur
si non lucem, lucis certè sidelem adumbrationem,
hisce legibus ostendemus. Principio, Elementorum
conditiones, officia & naturas explicabimus. Deinde
Semina & Astra omnium Elementorum unà cum
proprietatibus differentijsque suis, adiungemus. Tertio,
Principia constituemus omnium corporum, quae
sunt uestimenta & domicilia Seminum, in hanc mun
danam secnam progredientium, opportunè subiun¬
gentes Generationum, Mixtionum & Transplanta¬
tionum doctrinam; foecundam copiosa explicatione
fructuum, ex Seminibus & Elementis prodeuntium.
Tum uerò, tempestiuum fuerit, ad humanam lithur¬
giam descendere, procreationem hominis declarare,