463
70 IDEA MEDICINAE
nuatione, abstersione, laeuigatione, incrassatione, pe¬
netratione, adiungere coacti sunt. Tertias quoque fa¬
cultates, diureticas, sudorificas, menstrua cientes, ea¬
dem lege, multa prius postulantes, complexi sunt.
Alexiteriorum uerò uim, Alexipharmacorum, Speci¬
sicorum & purgantium, ex praedictis qualitatibus &
complexionibus, nulla industria deriuare poterant.
Itaque occultae proprietatis & totius substantiae haec
pera esse confessi sunt. Totam autem substantiam di¬
xerunt inexplicabilem proportionem commixtionis
quatuor Elementorum: ut nihil relinqueretur à conta¬
gione qualitatum immaculatum. Posteri, nouorum
morborum, remediorumque copia compulsi, occultas
illas proprietates, uehementer amplificarunt. Et iam
dubitationi satisfactum arbitrabantur, si ab occulta
proprietate, hos uel illos effectus prodijsse, rusticè
dixissent. Tandem usqueadeò placuerunt haec insci¬
tiae uela, ut titulos librorum suorum, errorum & impe¬
ritiae futuros testes, ijsdem nominibus inscripserint
Sic inusitata metamorphosi, ex manifestis Philoso¬
phis, occulti facti sunt, ex Dogmaticis Empirici.
Quid Philòsophiae titulos iniustè usurpamus, si prae¬
clara illa Naturae opera, in quibus uniuersa potestas
uiget, tanquam miracula cum plebeijs admiramur:
Quocirca rudem hanc, & imperfectam causarum co¬
gnitionem aspernati profundiores Philosophi, altio¬
ri Ana¬