463
PHILOSOPHICAE. 75
deinceps horum ordinum diligenter examinanda,
& Indiuiduorum partes, siue arte, siue natura com¬
paratae sint ad humanos usus. Ita inueniemus in
singulis ordinibus illustres trium Primarum diffe¬
rentias. Est enim in rerum familia, Sal animale, Sul¬
phur animale, Mercurius animalis: est Sal uegeta¬
bile, Sulphur uegetabile, Mercurius uegetabilis: est
Sal minerale, Sulphur minerale, Mercurius minera¬
lis. Ita ex animalium partibus uel excrementis, sal
illud potentissimum eduximus, quod Nitri uel Vri¬
nae dicitur: sal Armoniacum quoque. Rursus Sul¬
phuris proprietates, conditiones, differentias plu¬
rimas, in pinguedinibus, medullis, adipe, seuo, &
oleosis animalium partibus deprehendimus. Li¬
quores non ita palàm à Natura propositi sunt. Sa¬
lis Alkali originem ex Vegetabilibus deriuatam di¬
dicimus: & plurima herbarum salia, leui artis mi¬
nisterio, proprietatibus diuersa confecimus. Resi¬
nae, olea, gummata, & pinguia omnia quae ex Ve¬
getabilibus producuntur, quot, quantas differen¬
tias Sulphuris nobis ostenderunt? Sunt & herbae
quae sine omni separatione, salis naturam & condi¬
tiones uehementer aemulantur, ut chelidonia,
ron, flammula, persicaria, urtica, &c. Alia Sul¬
phuris, ut uiscosae & pingues, serpentinae, con¬
solidae,
K 2