463
94 IDEA MEDICINAE
ratione, nutritione, & facultatibus hominis agemus,
tempestiuius explicabuntur. Huiusmodi loca in scri¬
ptis Hippocratis passim occurrentia, si diligenti Men¬
tis iudicio conferantur, & artificiosa Analysi actioni¬
bus Naturae, Medicinaeque adaptentur: obscuritate sub¬
lata, palàm facient fundamenta Medicinae Hippocra¬
ticae à Galeno uct non intellecta, uel impiè immutata
fuisse inhumana inuidia: Immensa gloriae cupiditas,
qua ubique turget, primum arbitrari iubet. Atque haec
est uera & genuina sententia Hippocratis, priscae Phi¬
losophiae consentanea, & tanto Philosopho digna. Scio
nonnullos qui Galenicum Hippòcratem in superbo
solio locare conantur huiusmodi interpretationem
strenuè, quoad poterunt, repudiaturos: quod si rerum
euidentia conuincantur; refugium inuenturos commu¬
ne & populare: libros illos non esse genuinos Hippo¬
cratis, sed supposititios, Polybij, Thessali, uel alterius
cuiusdam docti. Sed quia neque Galeni censura inter
adulterinos relati sint, & dictionem hab eant Hippo¬
crati usitatam, do omataque contincant ab eodem Au¬
thore, alijs libris ijsdem rationibus confirmata: si libros
De natura humana, De antiqua Medicina, De natura
pueri, De locis in homine, De carnibus, De alimentis,
De insomnijs, De morbo sacro, De aere, aquis & lo¬
cis, Hippocratis esse confitemur, hos quoque aequali
iure inter legitimos utique recipremus. Vbi Annales
tempo¬