PHILO
SOPHICAE.
103
mus,
Tincturis
&
impressionibus
omnium
partium
pollere.
Ipsa
enim
earundem
substantias,
figuras,
situs,
magnitudines,
in
prima
generatione
fabrica¬
uit.
Haec
spiritualis
materia
impraegnata
turget,
&
Paroxysmum
profert
ante
florum
emissionem:
idque
in
quibus
lam
animalibus
statis
temporibus.
Sunt
e¬
nim
certa
quaedam
tempora
in
omnibus
ferè
anima¬
libus,
quibus
grauidae
huius
materiae
efflorescen¬
tias
&
impetus
praecedentes
alienata
quasi
à
sen¬
su
Mente
(tanta
est
florum
potestas)
ostendunt.
Ho¬
minibus
propter
Speciei
nobilitatem
&
Indiuiduo¬
rum
multitudinem
in
mundana
reuolutione
prae¬
finitam,
tempora
huiusmodi
non
sunt
attributa:
sed
hyeme,
aestate,
uere,
autumno,
aequè
impraegnatur,
turget,
floresque
emittit
seminalis
illa
materia.
Hic
flos,
uerum
est
semen
Animalium.
Principium
enim
est,
&
continet
in
se
spiritus
Mechanicos
totius
Ana¬
tomiae
potentes.
Ex
hoc
fonte
prodit
semen,
quod
nec
crudum
est
nec
imperfectum,
ideoque
neque
dige¬
stione
neque
elaboratione
egens.
Materia
uerò
semina¬
lis,
quae
in
testiculis
&
membris
Generationi
dicatis
continetur,
&
ipsa
non
leui
potestate
&
praesentia
to¬
ties
iam
dicti
Balsami
uiget.
Consensum
praeterea
&
conspirationem
cum
Balsamo
uel
seminali
humore
reliquarum
partium
totius
Animalis
obtinet,
eodemque
temporis
momento
florescit,
turget
&
Paroxysmos
habet.