463
PHILOSOPHICAE 113
Mechanicos Generationum Principia in talibus uel ta¬
libus corporibus contineri. Etenim uidentes corporam,
& animata ęsse coniectantes, quia uiuant, uitales quę
actiones edant, haud sine ratione spiritus uitales Ani¬
mam ipsam haberi à corporibus dicimus: idque in Ve¬
getabilibus & Mineralibus manifestius conspicitur. In
ijs enim spiritus architectonici, cum corporibus, sed
non crassis illis & externis, coniugium secerusit con¬
stans & duraturum. Ideoque Animum esse in corpore pu¬
tamus. Verùm si Anima uideretur & sentiretur, si spi¬
ritus illi occulti sub aspectum caderent, uitae copiam, po¬
testatem & Scientiam corpora undique complectentem,
& usque ad extrema aequaliter se porrigentem, termi¬
nosque corporibus constituentem, animaduertentes,
utique in corporibus esse Animam spiritusque uitaleg nega¬
remus: sed uicissim corpora ab his haberi, contineri &
gubernari. Hanc admonitionem non his solùm inqui¬
sitionibus, sed & alijs nostris contemplationibus com¬
munem esse uolumus. Interpretationum uarietate, no¬
minum copia & claritate, λογοκαχίας quoad possumus
fugimus. Diximus seminalem materiam Vegetabilium,
in corporibus crassis & solidioribus habitare: idque
collatione facta ad Animalium semina. Haec corpora
non sunt illa externa, crassa, concreta, quae sensibus ob¬
uia sunt: sed interna, spiritualia. In corporibus tamen,
quae actionibus Artificum subijciuntur, in quibus ui¬
gent
P