463
PHILOSOPHICAE. 115
tium dispensationem statutis temporibus proferentes,
debitum Naturae persoluunt, coelestiumque syderum
Reuolutionem imitantur. Verisimile quoque est spon¬
te prouenisse omnia: nisi ea quae Trausplantationum
industria & urbana cultura usibus necessitatibusque
humanis inuenta sunt. Ita nascuntur herbacea omnia.
Quaedam non nii in alijs nascuntur, ut uiscum; Aga¬
ricus. Polypodium & in terra & in arboribus inna¬
scitur. Sunt & Plantae quae radice, semine, caule, auul¬
sione & sponte proueniunt. Hanc foecundam Gene
rationum naturam efficit uitale Principium, corpo¬
ri eoque robusto, firmo coniugio deuinctum: Trans¬
plantationum quoque & culturae facilem obedien¬
tiam. Ita enim semina Vegetabilium à Natura con¬
dita sunt, ut actionibus sensibilibus hominumque
arbitrijs submittantur. Qua prouidentia uiuendi du¬
ram necessitatem mortalibus mitigauit; de quibus in
Transplantationum doctrina mox agetur. Tem¬
pora horum seminum, ortus & emersiones diuer¬
sae sunt. Quaedam enim Vere, quaedam Aestate,
quaedam Autumno germinant pariuntque, citius
nonnulla, alia tardius. Confluentiam Naturae ad¬
mirabitur, qui certorum syderum ortu occasuque
impetus hos in Plantis contingere animaduerterit.
Hinc Decretoria sydera uitium, oleae, frugum, arbo¬
rum, ab antiquis scriptoribus appellata sunt illa, quae
ijsdem
P 2