463
120 IDEA MEDICINAE
necessitatem & conditiones eorundem demonstra¬
turos. Nec dubium est, quin adhuc contradictiones
& dubitationes multae relictae sint: quas omnes, uel
plurimas certè explicare possem, nisi Compendij ratio
obstaret: & lege Philosophica cautum esset, ut & ipsis
Discipulis quaedam sint relicta taedia. Ita enim pro¬
bantur ingenia, ac idonea redduntur Philosophorum
Scholis. Ad propositam contemplationem reuer¬
tamur. Semina in suis Matricibus, fermentatione, di¬
gestioneque roborata, & alimentorum benigno afffuxu¬
constitutis Elementis & Principijs, ijsque potestate spi
rituum opportunè mixtis, ualidioris alimenti necessi¬
tas assiduè incumbit. Itaque Radicum rudimenta, fibris
& meatibus, umbilicorum uasis similibus, constituun¬
tur. Iam folia, caules, procedunt: iam stipites, fructus,
semina, & reliqua omnia signaturis suis ordinatè ue¬
stita, Scientiam Naturae, hominibus ostendunt. Foe¬
cunditatis & multiplicationis causam, hoc est, cur ex
uno grano tot proficiscantur, Hippocrates, ut & alia
multa praeclara ad hanc doctrinam pertinentia, claris¬
simè demonstrauit in libello de Natura Pueri, his uer¬
bis. Πολὺς ἐξ ὀλίγου διὰ τό δι γίνεται, ὅτι ἐλκει ἕκαστον, τῶν φυομένων ἐη τῆς γῆς,
δύναμιν το λειόνα, ἐξ οὐ έγένετο. καὶ ἑηζὴ οὐ κατὰ ἐν ἀλλὰ κατὰ πολλὰ, & C. Hoc
est: Ex paucis multa contingunt, quia uniuersa terrae
nascentia copiosiorem uirtutem ex terra attrahunt quàm
secum à Parentibus attulerunt: deinde, quia non semel
efferue¬