126
IDEA
MEDICINAE
litescunt.
Nec
praetermittenda
est
Aquarum
&
Flu¬
minum
generatio.
Quae
&
ipsa
Principia
habent
se¬
minaque:
sed
sine
conspicuis
saporum
uel
odorum
uirtutibus.
Ideoque
corpora
obtinuerunt,
Elemento¬
rum
conditiones
potius
quàm
seminum
referentia:
ut
in
corporum
differentijs
annotauimus.
Qui
sin¬
gularum
specierum
proprietates
exactius
cognosce¬
re
uoluerit,
libros
THEOPHRASTI
PARACELSI
de
Generatione
Mineralium
perlegat:
item
de
Pro¬
creationibus
Elementi
Aquae.
Ipse
quoque
Fodinas,
Thermas,
&
Salium
naturales
officinas
accedens,
ma¬
nifestius
externa
rerum
accidentia,
dispositiones,
&
conditiones
conspicatus,
maiori
cum
fructu,
causas
&
inuisibilem
Naturae
lithurgiam
postea
cognoscet.
Atque
haec
de
Procreationibus
inferioris
globi
dicta
sufficiant.
Superioris
uerò
globi
generationes
longè
aliter
se
habent.
Neque
enim
Animalium
generationi
assimilantur,
nec
seminibus
recurrunt
anniuersarijs,
nec
corporum
tarditate
fructus
remorantur:
&
cum
ad
generationem
procedunt,
fructus
edunt
instabiles.
Itaque
proprias
habent
generationum
leges.
De
Coele¬
stibus
inprimis
agemus.
Facilius
enim
demonstran¬
tur,
quia
corpora
obtinuerunt
sensibus
obuia,
in
qui¬
bus
fructuum
dispensationes
absoluutur.
Et
humana
ingenia
ita
sunt
affecta,
ut
ubi
corpora
uisibilia
deside¬
rantur,
ibi
uirtutem
potestatemque
Naturae
protinus
silere