463
128 IDEA MEDICINAE
Ita quaedam stellae, uentorum generationibus destinan¬
tur: in quibus Scientiae & spiritus Mechanici, talium
corporum productrices larenti Inter has, aliae Australes
producunt uentos, aliae Boreales, alię Orientales, alię
Occidentales. Quę ut motuum diuersitate, ita corpo¬
rum quoque proprietate Scientijs & Principijs analo¬
ga, dissident. Et quamuis, calorum, saporum & odo¬
rum, signaturas non repraesentent: consistunt enim in
superficiebus, quae tales qualitates sensibus exhibere
non possunt: nihilominus impressionum efficientia
testantur, & haec, & alia uirtutum insignia sibi non es¬
se denegata. Caliditates, frigiditates, humiditates, sic¬
citates, sensibus occurrentes, multos deceperunt; ut
his nudis qualitatibus, actionum & proprietatu cau¬
sas attribuerent Ita Austri βαρήκοι, νωθροὶ, καρηβαρικοὶ, διαλυτικοὶ
ab Hippocrate dicuntur, non quia humidi & calidi:
sed quia corpora eorum, proprietatibus Opiatis, Ci¬
cutarum, Solanorum, &c. instructa sunt. Antea enim
diximus in fructibus coelestibus etiam Melissas, Cicu¬
tas, Papauera, Mandragoras, contineri. Formae sunt
dissimiles: sed actionum proprietatumque conspira¬
tio, apud Philosophos similitudinem conficit. Rursus
Aquilonis propriaetates adiungit. ἦν δὲ βόρειον βῆχες φάρυγ¬
γες, κοιλίαι σκληραὶ, δυσουρίαι φρικώδεες, ὀδύναι πλευρέων, στηθέων: Non quia
frigidus & siccus: sed quia corpora Aquilonis pro¬
prietatibus berberizatis, acetosis, Acatiarum, imbuta
sunt.