463
PHILOSOPHICAE. 131
aëreisque similes obtinent. Ex quibus terraemotus, flu¬
xus & refluxus marini, uenti nonnulli Prouinciales,
& Meteora omnia, quaecunque ex superiori globo
demittuntur etiam hinc generationum exordia sume¬
re possunt. Idque non obscura potestate. Quippe in ge¬
neratione Lunae, ad cuius Interlunia, Plenilunia, Qua¬
draturas, maturitates plurimorum syderum regulan¬
tur, & hęc inferiora Astra Tincturam imprimere pos¬
sunt efficacem. Ex his quoque Resolutionibus, Sterili¬
tates, Pestes, Endemij morbi, saepè Epidemici depen¬
dent. Sed ne instituti nostri immemores, latius quàm
Compendij ratio admiserit uagemur, uniuersam hanc
contemplationem, breui uerborum formula comple¬
ctentes, finem huic Capiti imponemus. ITAQVE GE¬
NERATIONEM ESSE PROGRESSIONEM SE¬
MINVM ASSERIMVS: IN QVA, EX FONTI¬
BVS. ABYSSIS, ET VITALIBVS PRINCIPIIS.
ORDINATA CORPORVM EXPLICATIONE,
IN HANC MVNDANAM SCENAM, DEFINI¬
TIS TEMPORIBVS PROGREDIENTIA, INDI¬
VIDVORVM RENOVATIONE. SPECIERVM
PERPETVITATEM CVSTODIVNT. FIERIQVE
IN HAC LITHVRGIA. EX INVISIBILIBVS
VISIBILIA, EX INCORPOREIS CORPOREA.
POTESTATE VITALIS IMMORTALISQVE,
SCIENTIAE IN VNIVERSA NATVRA VIGEN¬
TIS. CVIVS EFFICIENTIA, ELEMENTA ET
CORPORVM PRINCIPIAOFFICIIS CONSEN¬
TANEA
R 2