463
PHILOSOPHICAE. 169
AVCTA, EX INVISIBILIBVS VISIBILIA. EX
INCORPOREIS CORPOREA TANDEM EVA¬
DANT. PARTIVMQVE NVMERVM, SI¬
TVM, CONSENSVM. FIGVRAS, MAGNITV¬
DINES, RELIQVASQVE SIGNATVRAS SE¬
CVNDVM PRAEDESTINATIONES DICTAE
SCIENTIAE DEFINITIS TEMPORIBVS AB¬
SOLVI. SEXVVM DISCRIMINA EX SVPER¬
VENIENTIBVS TINCTVRIS PENDE¬
RE, IN COMMVNI VERO RADICE ET
PRINCIPIO VNITA CONSPIRARE.
Ita numeris omnibus absolutum foetum, posthac in
lucem producemus.
DE VSV PARTIVM ACTIO¬
NVMQVE OMNIVM ADMINISTRA¬
tione, & de fructibus Astrorum in Reuolutione hu¬
manae Astronomiae.
CAP. XI.
Quae ad originem humanam attinent, &
primam seminis progressionem, superio¬
ri Capite exposuimus. Oportuit sanè ex¬
plicari potestates & Scientias illas Animae
quae corporum societate perficiuntur. Ita enim in lege
definitum est: nec poterant Entia in uno sistere gra¬
dum, tanta numerorum proportionumque foecundi¬
tate grauida. Itaque quibus hae prouincia contigit, de¬
finitis
Y