463
PHILOSOPHICAE. 173
pores, odores, perpetuò tales, quases in praedestinata
spirituum Scientia uigent. Quibus omnibus opportune
mixtis, et nutritione assidua auctis, paulatim à spiritua¬
li descendentes Anatomia, in corpoream familiam deoc¬
nerant: corporaque principio humida spiritualiaque consti¬
tuunt, in horas crassescentia & ad senium festinantia. In
his postremis corporibus signaturę priorum uigent: in
his tentoria figunt tamquam in notis diuerforijs. Posterio¬
ra enim ex prioribus ortus sui primordia duxerunt. Qua¬
propter proprietates, actiones, officia, omnium partium,
spiritualibus illis corporibus ascribimus Ventricu¬
lum concoquere, quia spiritualia corpora obtinet, pro¬
prietatibus & Scientijs talis Sulphuris, Salis ac Mer¬
curij uigentia, quae alimenta ingesta resoluere, separa¬
re, digerere et signaturis consentaneis uestire possunt:
signaturis tamen in potestate alimentorum antea la¬
tentibus. Hoc est in chylum conuerrere alimentum,
quod uentriculi officium est. Si spirituum potestate et
Scientia, haec officia administrabantur in semine, uen¬
triculo nondum conformato, ratione scilicet Principijs
analoga, facta progressione & commutatione in cor¬
pora, figuras molientur, magnitudines, situs, consen¬
sus, officijs & Donis accommodantos. Concauo itaque
facto uentriculo quia alimentum crassum ac corpo¬
reum recipere debuit, oesophagum & intestina ad¬
iungent: non quòd tempore posterius conformentur
illa,
Y 3