463
PHILOSOPHICAE. 177
tomia spirituum cordis, sed per uniuersum corpus mi¬
rabili continuitate dispergitur: neque in dextro solùm
hypocondrio clauditur Anatomia hepatis, sed simili
continuitate orbem suum per uniuersam corporis Ana¬
tomiam propagauit: neque uterus, testes, in suis locis
segregati iacent, sed continuitate, à prioribus tamen di¬
uersa, per omnia diffunduntur. Sensus, motus, imagi¬
nationes, memorias, spirituum corporeorum minite
rio perfici, subtilisaimorum tamen, hinc clarum est, quòd
corporeis affectionibus planè obtemperent. Motus
à spiritibus cieri, ijsque corporeis, manifestissimum est:
corporum quoque carnosas fibras legitimè dispositas
requirunt: horum congressu & facili coniugio motus
animales ualidissimi maximeque conspicui absoluun¬
tur, obscuriores uerò solo spirituum beneficio admi¬
nistrantur, ut in actionibus naturalibus frequentissi¬
mè apparet & in totius corporis uitali libramento.
Neque uerum est quod à nonnullis Anatomicis affir¬
matur, eundem esse spiritum Motionis & Sensus au¬
thorem, actiones uerò differentes edi instrumentorum
ratione: sed spiritus quoque Donis, Scientijs, praede¬
stinationibus & signaturis his respondentes inter se
distant. Absurdiores sunt alij, qui neglectis spiritibus,
Motum posterioribus, Sensum prioribus neruis, pue¬
rili errore ascripserunt. Sensus quoque corporibus spi¬
ritualibus perfici, proxima sensuum instrumenta, sen¬
tiendi
Z