PHILOSOPHICAE.
179
accommodari.
In
prima
seminis
constitutione,
Ele¬
mentis
&
corporum
Principijs
etiamnum
spirituali¬
bus,
solo
spirituum
ministerio
continuitas
custodie¬
batur:
nunc
uerò
spiritualibus
in
corporea
transmuta¬
tis,
uincula
quoque
corporea
adiuncta
sunt:
nam
hoc
pa¬
cto
à
radicibus
&
centris,
tanquam
per
orbes
&
fibras,
spiritus
mechanici
continuè
peregrinari
possunt.
Ob¬
scurior
est
altera
continuitas,
quae
carnium,
membra¬
narum,
sanguinis,
ossium,
beneficio
perficitur:
neque
enim
omnes
carnes
eiusdem
sunt
naturae,
sed
magna
Principiorum
diuersitate
constant,
quorum
similitu¬
do
consensum
facit.
In
ossibus,
medullis,
membranis,
tunicis,
ligamentis
eadem
ratio
est.
Sanguinis
dissimi¬
lem
naturam
in
diuersis
locis
&
uenis
inter
nostros
Medicos,
ob
frequentem
cadauerum
dissectionem,
pauci
animaduertunt:
&
industriam
Antiquorum
derident,
qui
singularium
uenarum
mirabili
sectione,
morborum
uehementium
insultus
praecauerunt,
&
praesentium
pernitiem
saepe
sustulerunt.
Profectò
si
Anatomiam
sanguinis
particularem
instituissent,
&
Principia
ad
incudem
reuocassent,
aliter
sentirent.
Ipsae
quoque
signaturae
sanguinis,
diuersis
locis,
etiam
sen¬
sibus
diuersae
repraesentantur.
Quid
mirum?
Elemen¬
tum
est
aqueum,
Astris
Mineraliumque
differentibus
Tincturis
ornatum.
Itaque
his
uinculis
uniuersalique
Elementorum
&
spirituum
conspiratione,
extrema
internis
Z
2