463
182. IDEA MEDICINAE
PHRASTI, Arthritides, Podagrae, Chiragrę, & uulne¬
rum pernitiosa symptomata, de quibus suis locis tem¬
pestiuius agemus. Adipem in partium familia admi¬
serunt: attamen minori dispendio huius iacturam &
alterationes, quàm Synouiae (uocabulum Prouincia
dignum est, ut socordię Medicorum nos admoneat)
sustinemus. Fel quoque praetermiserunt necessarium san¬
guinis condimentum, modò debita Astrorum Reso¬
lutione destinata officia absoluat. Vesicam uerò fel¬
lis, partibus ascripserunt. Ita relictis colonis, cum tugu¬
rijs messes instituunt. Errores hi prima facie leues ui¬
dentur, & excusationem admittere: sed magnam cadem
toti Medicinae intulerunt, morborum confusa contem¬
platione, inutilique distinctione dilaniata, Indicationes
ac curationes uehementer turbarunt. Longè aliud
fuit consilium ipsius qui dixit τὰ ῖσχοντα, ἡ ὀρμῶντα, ἡ ἰνισχόμενα:
quod satis ostendit in libro De Flatibus. Partium
nunc ordines ex necessitate praedestinationum dedu¬
ctos, constituemus.: Primus earum est, quae actionibus
Elementorum Inferioris globi inseruiunt, ut uentricu¬
lus, hepar, lien, oesophagus, intestina, mesaraicae ue¬
nae, renes, uesica fellis & urinae, uenae: sanguis enim i¬
psum est Elementum & partium dignitatem transcen¬
dit. Actionibus uerò Elementorum superioris globi in¬
seruiunt, cor, pulmones, aspera arteria, diaphragma, ar¬
teriae. Spiritus enim uitalis per arterias diffusus Ele¬
mentum