463
184 IDEA MEDICINAE
Quia uerò ad morborum cognitiones & curationes,
naturalium partium administrationes debitè explica¬
tae, maximum momentum adferunt, Concoctionum
lithurgias qua possumus breuitate adiungemus. Quę
ab alijs rectè dicuntur ociosum est repetere. Relictis
igitur primis alimentorum praeparationibus, dicimus:
alimenta uentriculo recepta, uirtute spirituum Mecha¬
nicorum resolui & misceri. Sunt enim in Anatomia
uentriculi, Scientię Sulphurum, Salium & Mercurio¬
rum, quae tales actiones edere possunt. In ipsis quoque
alimentis continentur Elementa ac Principia, quae his
actionibus obtemperant. Est enim in omni alimento
Balsamus animalis, humanae naturae consentaneus:
itaque Elementa sua adiuncta habet & Principia dome¬
stica. Hinc alimentum à PARACELSO semen appel¬
latur: cui consonat illud Hippocratis: ab ijsdem nutri¬
mur à quibus constamus. Facta resolutione separa¬
tur impurum à puro, excrementum ab alimento. Ea
enim est proprietas Sulphurum, ut dissentanea à suis
repellant globis: separata uerò naturali impetu ad no¬
tiora feruntur diuersoria. Hoc pacto à puriori ali¬
mento, id est, à chylo separatur impurum illud Sulphur
& foetidum, quod adhuc ab intestinorum Mechani¬
cis perfectius separabitur, donec ad monoculum per¬
uenerit: eò enim naturali fertur desiderio ab aliorum so¬
cietate repulsum. Sed unà cum hoc impuro corpore
sulphu¬