463
PHILOSOPHICAE. 187
machum hepatis (ut loquitur PARACELSVS) attra¬
ctum, in sanguineam substantiam coagulatur, idque
iuxta Scientiam trium Principiorum hepatis: sitque se¬
paratio, maturatio & distributio, quemadmodum in
uentriculi lithurgia ostendimus. Et quia subtiliora
sunt nutrimenta huius officinae, subtilioribusque Me¬
chanicis subiecta, exerementum quoque analogum ex¬
hibent, urinam scilicet. Haec naturali impetu ad renes
sertur non seorsim & impermixta, sed una cum sangui¬
ne seruso. Nec solùm in hepate, sed continenter in
massa sanguinis, donec ad resles peruenerit, perfici¬
tur separatio. Interea lien, uesica fellis consenta¬
neum alliciunt nutrimentum, idque non solùm ex he¬
pate, sed etiam ex uentriculo. Nec uerum est quod
dicunt Anatomici, totum sanguinem in liene con¬
tentum, excrementum esse: neque fellis naturam in
excrementorum familia absolutè collocare oportet.
Alia est necessitas harum partium: si salium condi¬
mentà coquis uscina sunt Dicent, obstructo emun¬
ctorio fellis πόρω χολήδκχω, per quod extrementa sua
deponit, si sanguini permisceatur, symptomata per¬
nitiosa comitari: similiter ex liene. Hoc uero non
sufficit ad exorementi naturam constituendam. Et¬
enim & aliae partes, quae citra controuersiam ab ex¬
crementorum numero excipiuntur, in peregrinas
Anatomias illapsae, morbos & symptomata confestim
pro¬
Aa 2