463
226 IDEA MEDICINAE
Principiorum, alij Saturnini sunt, alij Martiales, alij
Iouiales, alij Venerei, alij Mercuriales. Et inter Satur¬
ninos magna est latitudo, signaturarum diuersis pro¬
prietatibus discreta. Neque enim omnes stellę Satur¬
ninae eiusdem sunt naturę: neque herbę omnes Saturninę
uel Mineralia, ijsdem proprietatibus trium Principio¬
rum insigniuntur, sed latitudo est, quae tamen speciei
limites, non excedit. Ita hydropis species, quamuis o¬
mnes Saturninae sint: magna tamen signaturarum ua¬
rietate discernuntur. Ita epilepsiae, apoplexiae, paraly¬
ses, Mercuriales morbi sunt singuli diuersa Indiui¬
duorum sobole conspicui. Tusses, tabes, peripneu¬
moniae, asthmata, louiales morbi. Pleuritides, prunel¬
lae, pestes, febres, Martiales. Dysenteria, gonorrhoea,
ulcera, &c. Venerei, eandem analogiam obseruant.
Tales morborum distinctiones non sunt ociosae. Mo¬
nent enim proprietates trium Principiorum diligen¬
ter inquirendas esse, ex quarum Anatomia signatu¬
rarum uel symptomatum, quae in morbis apparent,
radices, fundamenta, causae & similitudines deprehen¬
duntur: quibus inuentis curationum leges non inui¬
tae sequuntur. Sunt & alia morborum genera,
quae ex seminibus non oriuntur, sed quasi laesiones
quaedam ex generationibus relinquuntur: ex quibus
figurarum & cauitatum morbi plurimi dependent:
item morbi noui & antiqui, astrales & minerales, ac
plurimae