463
PHILOSOPHICAE. 229
spirituum consentiente cum seminibus morborum, specta¬
tur. His confluentibus, morborum succedet generatio.
Nam parua illa uitia & quotidiani errores, qui leuiores
sunt, ipsa Natura, suis uiribus, corrigere solet: maiora
autem, diuturniora & saepius occurrentia emendare
non potest: sed uicta, manus dat & hospitem admittit
peregrinum, cuius radices, minerae uel somites, in cer¬
ta quadam Anatomia corporis recepti, fructuum Trans¬
plantationes, id est, actionum naturalium praeuarica¬
tiones efficiunt. Quia uerò non omnia semina o¬
mnibus locis aequè nascuntur, sed consentanea con¬
sentaneis: in palustribus enim locis non prouenit ro¬
rismarinus, spica, thymus, polium, &c. neque in sic¬
cis & ęditis, salices, persicariae, anagallis: ita in corpo¬
re humano, confluentiam locorum & seminum obser
uare oportet. Sunt enim propria semina tam sanitatis
quàm morborum, quae in agro uel Anatomia uentri¬
culi & intestinorum crescunt, differentia ab alijs quae
in hepate, liene, renibus, uesica, sanguine, carnibus,
membranis, synouia, cerebro, corde, pulmonibus, &c.
fouentur. Ex hac seminum & locorum confluentia,
morborum gradus, diuersitates, symptomatum dif¬
ferentiae, & alia plurima ad curationem in primis ne¬
cassaria deprehendi possunt. Quo magis fatuitates
eorum miramur, qui Phantasticos illos humores, San¬
guinem, Bilem, Pituitam, Melancholiam, communes
mor¬
Ff 3