463
PHILOSOPHICAE. 237
ris causis concurrentibus, ex quibus lithurgia faculta¬
tum humani corporis impediri solet, ut assumendo¬
rum, faciendorum, extrinsecus incidentium praeposte
ro usu: separationes & expulsiones tartarearum faecum
in uentriculo & intestinis detrimentum sentient, con¬
sumtisque faetibus illis sulphureis, momentaneis, ster¬
coribus humanis, uel seorsim euacuatis, mucilagno¬
sa impuritas opportunitatem nacta, radices colloca¬
bit, continuitatem & retentionem molientibus spiri¬
tibus, tam Rei quàm Naturae, id est, eorum qui in Ana¬
tomia intestinorum naturali uigent, & qui in excremen¬
to mucilaginoso sedem habent. Radicibus hisce pri¬
mùm positis, continua nutricatione (etiamsi errores
non tam manifesti in Diaeta postmodum contingant)
incrementa sument, donec digestis temporibus abso¬
lutis, efferuescentias uel paroxysmos, generationum
comites ostendant. Oriuntur autem nonnulla semina
subitò, & paroxysmos, efferuescentias uel ebullitiones
praecipites proferunt, quamuis longa habeant silen¬
tia ac digestionum tempora. In his proprietates trium
Principiorum Martiales, impetuosae, celeres, uniuer¬
sim per omnia penetrantes, potentes delitescunt: qua¬
les in spirituum fortium praeparationibus indies sen¬
sibus repraesentantur. Quaedam uerò sensim oriuntur,
& symptomata praemittunt futurorum morborum
signa, de quibus in multis Aphorismis loquitur Hip¬
pocrates.
3 Gg