463
PHILOSOPHICAE 255
ad Generationem ac absolutionem fructuum commodita¬
tes adferentibus. Hanc confluentiam ex partium imbecil¬
litate, uicinitate, situ proniore, uiarum amplitudine aesti¬
mare consueuerunt Galenici; quorum sententia exami¬
nanda est. Imbecillitas, aut nomen est, aut opus, ut Hip¬
pocratica Methodo procedam. Neque sufficit quòd ru¬
sticos adducunt de Imbecillitate conquerentes. No¬
stram Philosophiam iamdudum à rusticorum censuris &
societate seiunximus: coecutiunt enim sensus eorum
ad contemplationem earum causarum, à quibus actio¬
nes humanę laeduntur uel debilitantur, tanquam ocu¬
li uespertilionum ad meridianam lucem. Ineptum igi¬
tur est illorum opem implorare in morborum demon¬
stratione & causarum declaratione, à quibus actiones
debilitantur. Si Intemperiem adiungunt, similiter pro¬
cedemus, iustissima appellatione Principium aliquod
postulantes Reale, quod uiribus & potestate pollet,
quod effectus producere possit, quod Scientiam ha¬
beat, praedestinationes & officia, essentiam quoque ui¬
tam & proprietates, quarum beneficio conspirare ac
confluere possit, actionumque et passionum mutua uicis¬
situdine, Generationum fluxus opportuna nutritione,
mixtione augmentationeque moderari. Caliditatis, fri¬
giditatis, humiditatis, siccitatis intensiones & remis¬
siones in uanum adducent. Sunt enim umbrae rerum,
quemadmodum colores, nec Radices habent, nec
potesta¬