463
PHILO SOPHICAE 257
hepati transmittent, in cuius officina aetatum discrimi¬
na & praedestinationum terminus, signaturarum ua¬
riabili sorte comitatos, absoluet. Continet enim hic flos
Scientiam radicis suae, & qualitates ac corpora produ¬
cit inimica, dolorosa & perniciosa humanae naturae.
Hinc calores, amaritudines, acrimoniae, foetores, infla¬
tiones, rubores, uitales pulsus uiuentium spirituum
& etiamnum ebullientium indices: ex quibus calami¬
tatibuis exesis & apertis uenis, si uicinae & conspicuae
fuerint, fieri potest ut sanguis profluat ac peregrinas
cauitates occupet, sincerusque, uel tussi, uel per urinas,
uel per aluum, uomitum, uterum, & & reddatur. Quod
ubi sit, ob morbi uehementiam & magnitudinem mor¬
tem breui expectare oportet. Instabunt Galenistae
aegreferentes tantam Scientiam & seminum praesen¬
tiam in generatione Inflammationum requiri: causa¬
rumque euidentium & antecedentium, à quibus Inflam¬
mationes suscitantur authoritate freti, obstinatè con¬
tendent, non ex seminibus, spiritibus, Tincturis, Scien¬
tia mechanica & uitali potestate praeditis, sed ex san¬
guine solo putrescente, Inflammationes omnes pro¬
duci. Etenim causis praecedentibus quae copiam san¬
guinis generare solent, si exercitia immoderata, casus,
contusiones uel similes mutationes accesserint, ex qui¬
bus frangi, aperiri uel dilatari solent uenae, Inflamma¬
tiones utique contingere. Dico illis ex tali sanguinis
profu¬
Kk