463
272 IDEA MEDICINAE
secundum analogiam potestatis spirituum & synouiae
puritatem, in membris per quae transeunt. Si enim ma¬
gna fuerit uehementia spirituum, & Tincturae acutis¬
simae in mucilaginosam coagulationem terminantes,
si synouia crurum, brachiorum (quae ossium membra¬
nis undique agglutinatur) impuritatibus eiusdem ge¬
neris, uel consentaneis, inquinata sit, dolorificae fluxio¬
nes in ijs locis sentientur, calamitatem suspectis parti¬
bus mox imminentem, nuntiantes. Ita enim appella¬
uit Hippocrates lib. De humoribus, partes illas, quae
obnoxiae sunt educationibus fructuum podagricorum
resolutorum, quas nos dicimus matrices, quia gene¬
ris affinitatem habent, cuius ministerio hospitem er¬
rantem admittere possint, in quibus proprietates trium
Principiorum confluentes cum Tincturis podagri¬
cis continentur: ferius ocyus, ad suspectas partes per¬
uenient resolutiones podagricae, à radicum mineris,
prout resolutorum fructuum coagulationes, crassi¬
tie, tenuitate, lentore, subtilitate, penetratione, & simi¬
libus signaturis, inter se distinctae fuerint. Iam tormen¬
ta incipient, inflationes, tumores, calores, rubores: du¬
rabitque haec symptomatum miseranda carnificina, do¬
nec efferuescentiae spirituum cessauerint. Tunc uerò
soluta Tincturarum sicca & acuta coagulatione, sudo¬
res, madores, uel insensiles transpirationes desidera¬
tam quietem restituent. Tales sunt progressiones ge¬
neratio¬