463
278 IDEA MEDICINAE
ribus uisibilibus ac inferioribus proprias: quando scilicet
prędestinationes tales attulerint, & consonantiam, pręde¬
stinationibus non repugnantem, in animalibus inuene¬
rint. Proprietates trium Principiorum, Scientias, & agen¬
di potestates, in corporibus inuisibilibus habitare pos¬
se, antea demonstrauimus: in hac morborum generatio¬
ne, rationibus consentit experientia. Diuersi enim affe¬
ctus, symptomata, alterationes, ex diuersorum astro¬
rum resolutionibus, in corpore contingunt, quae altera¬
tiones, seminum Scientias, & trium Principiorum pro¬
prietates demonstrant. Pigritia, somnus, torpor, mem¬
brorum resolutiones, proprietatibus narcoticis, papa¬
uerinis, opiatis, mandragoratis, sulphureis, uitriolatis,
& similibus, debentur: non frigiditati uel humiditati,
non albedini uel nigredini, non magnitu dini uel par¬
uitati, non obliquitati, rectitudini, circulari figurationi,
sed potestatibus, uitalibus Principijs, Scientijs, à qui¬
bus, ut actiones, ita quoque signaturę, actionum comites,
Aduocati, & testes, caliditates, colores, sapores, odo¬
res, magnitudines, figurę, durationes, numeri, profici¬
scuntur. Si igitur Pleiades, Hyades, Piscium constellatio¬
nes, & similes stellae, ubi fructuum resolutiones in aëra
demiserint, alimentumque spirituum, signaturis suis im¬
mutauerint, in corpore humano, pigritias, somnolen¬
tias, dissolutiones adduxerint, proprietates utique trium
Principiorum narcoticas, somniferas, papauerinas, man¬
drago¬