463
284 IDEA MEDICINAE
Transplantationes, & morbi Transplantationum co¬
mites, proficiscuntur. Nisi enim semina & proprieta¬
tes adfuerint, steriles erunt humiditates, austri, calo¬
res, pluuiae, siccitates, & signaturae similes. Austrinae
uerò radices & stellae, proprietates continent sulphu¬
reas, mercuriales, lactucosas, tithym allosas, uel febricu¬
losas, catarrhosas, tabidas: interdum arsenicales, auria
pigmentales, leuiores uel grauiores, pleuriticas, paro¬
ticas, anginosas. Itaque tales impressiones si diuturnae
fuerint, seminarias radices in corporibus introducent,
citius in ijs, in quibus confluentiam & hospitalèm lo¬
corum sotietatem inuenerint, serius in alijs: in quibus¬
dam frustra uenient, ob potestatem innati Balsami, &
puritatem peregrinis impressionibus repugnantem,
Locorum enim uel agrorum diuersitas, in causa est,
quòd non omnes homines, ex temporum constitu¬
tionibus immutatis, aegrotent: & quòd inter eos qui
aegrotant, morborum ac symptomatum diuersitas con¬
tingat. Quales igitur morbi constitutionem illam
austrinam insecuti sunt, & quas ortuum uel paroxys¬
morum occasiones habuerunt? Ante Ver, inquit, ex
priore statu sub contrario & aquilonio fiente, paucis
subortae sunt febres ardentes, non mortales tubercu¬
la circa aurem, sine febre, quae ad supr putanonem non
peruenerunt, ut ea quae ex alijs causis oboriuntur: sed
sine inflammatione & dolore obscurè paulatim eua¬
nuerunt: