463
292 IDEA MEDICINAE
DE LOCIS ET TEMPORIBVS
MORBORVM COETERISQVE SIGNA¬
turis, in Mechanico Generationum progressu
supervenientibus
CAPVT XIII.
Vt aliae res uniuersae quae ex seminibus na¬
scuntur, ubi mundanam Anatomiam in¬
grediuntur, distantias & corporum dimen¬
siones admitentes, locis temporibusque
confestim obligantur: ita quoque morbi, ex occultis,
saepe inuisibilibus seminibus prodeuntes, in corpo¬
ribus humanis loca consentanea adipiscuntur, secun¬
dum analogiam seminum inter se differentia: tempo¬
ra quoque, continua uel interruptam, uelocia uel tarda,
in fructuum resolutionibus & officiorum dispensatio¬
nibus ostendunt. Nec solùm temporum & locorum
Scientijs ornata sunt semina, sed magnitudinum quo¬
que, figurarum, saporum, colorum, caliditatis, frigi¬
ditatis, numidittis, siccitatis, coagulationum, resolu¬
tionum, & similium signaturarum facultates uitales
efficacesque possident, quibus tanquam uestimentis foe¬
tus suos ornant. Non omnes signaturae, in omnium
radicum resolutionibus uel fructibus, aequè conspi¬
ciuntur, sed ratione Elementorum & seminum, insignis
diuersitas apparet. Coelestes enim fructus, saporum
& odorum signaturas nesciunt, quae in terrenis prae¬
cipuum