463
294 IDEA MEDICINAE
quibusdam morbis, inquisitio non est difficilis, ut in ijs,
qui uentriculi, intestinorum, renum, hepatis, mesente¬
rij Anatomias occupant, praesertim si ex mucilagini¬
bus tartareis contingant. Ardores enim & erosiones
stomachi, Orexes. PARACELSO dictę, compressiones
thoracis, & symptomata his uicina, ut nauseae, uomi¬
tus, cibi fastidium, ructus, inflationes, pigritiae, indicant
radices morbidas in uentriculi Anatomia contineri,
Colici dolores, hepatis, lienis, mesenterij, compressio¬
nes uel obstructiones, renu, uesicae orexes uel colicae,
id est dysuria, stranguria, calculus, arena, bolus, &c. di¬
gnotiones habent faciles. Mineras enim, in quibus fo¬
uentur, confestim indicant, quia ex seminibus constant,
quorum fructus ad coagulationem destinantur. Tardas
quoque generationes obtinent, & immobili ac pigra fru¬
ctuum praesentia, lentam radicum naturam significant, si¬
ue temporis continuitatem in resolutione fructuum
custodiant; siue rupta continuitate, paroxysmorum
repetitionibus debitum natorae absoluant. At uerò
morbi qui ex impuritatibus constant leuioribus, mo¬
bilibus, nec ita fixis, quorum fructus ad tam crassas &
immobiles coagulationes non desinunt, quorum ge¬
neratio subitanea est, & impressiones ueloces, per om¬
nia penetrantes, etsi in praedictis Anatomijs matrices
saepe habeant, difficulter tamen deprehenduntur. Con¬
sensus & sympathia partium difficultatem auget. Ita
febres