463
296 IDEA MEDICINAE
Neque circuituum signaturae difficultatem expediunt.
A ueritate alienu est, tertianas omnes in hepate, quo¬
tidianas in uentriculo, quartanas in liene, fomites obti¬
nere. Excrementa quoque (nisi artificiosa separatione
ad incudem reuocentur, idque non semper) dubitatio¬
nem inexplicatam relinquunt. Scio interdum in his
morbis, usque adeo manifesta, perpetua, & certa esse ma¬
tricum, locorum uel minerarum signa, ut plebeios etiam
non lateant. Et tertianam febrim, quę in uentriculo ra¬
dices monientaneas posuerat, uidi ego aliquoties per
uomitum reiectam, in forma uiscosae & uiridis mucila
ginis, nitrosa ac sulphurea amaritudine aegrotum fa¬
tigantis. Quę mucilago posteaquam reiecta erat, etiam¬
num uitalia motus uestigia, febrili horrore aliquanti¬
sper demonstrauit, magna astantium admiratione,
quam auxit aegrotus, inexpectata hilaritate, sanctè af¬
firmans se febrim reiecisse: idque subita uirium restitu¬
tione & symptomatum propulsatione testabatur. Nos
uerò stultè ueritatem risimus, Galenicis decretis, ijs tem¬
poribus imbuti, apud quem didiceramus, febrim esse
calorem in corde accensum, intemperiem calidam &
siccam, quae per uomitum reijci nullo modo posset.
Alios quoque uidimus, in quibus febrium seminaria in
uentriculi Anatomia radices altius egerant, nec una
uomitione reijci poterant, in quibus manifesta et perpe¬
tua testimonia, fomitis uel minerae in uentriculo fun¬
datae,