463
161,
PHILOSOPHICAE
uarum Generationum & Transplantationum origi¬
nes, dependent. Quemadmodum enim inter se diffe¬
runt tria illa praedicta, subtilitate, spiritualitate, crassi¬
tie, coagulatione, uita, potestate, ita loca & tempora
eorum differre necessarium est. Eodem pacto, in Ana¬
tomia Microcosmi, locorum differentias ostendunt,
lapie in uesica uel renibus coagulatus, mucilago lapi¬
dosa etiamnum spiritibus uitalibusque Tincturis prae¬
dita, & spiritus tartari uel mineralis, Similiter yophi
podagricorum, & mucilagines fluidae, in quibus ad¬
huc uiuunt uigem que spiritus Tincturaeque salium, &
iosum Astrum nel Radix prima, quae in thesauris uel
Abyssia habitare solet. Sic in ulceribus caro demor¬
tua uel rancida, sal corrosiuum uiscidum, dolore, ca¬
lore, erosione, & similibus signaturis, uite praesentiam
demonstrans, & huius Principium uel Radix in san¬
guine, carnibus, uel synouia delitescens. Sic spiritus
arsenicales, antimoniales, sulphurei, uel Tincture, pe¬
stis pleuritidis, prunellae, aliter in sanguine fouentur:
aliter quoque harum Tincturarum, resolutiones, in lo¬
cis suspectis continentur, id est, in vitalibus Elemen¬
tis corporis humani, in pectore; collo, hepate, adeni¬
bus, quousque spirtuum utalium praesentia fouean¬
tur: aliter deinde corporae & purulentae coagulatio¬
ne, post spirituum consumtiones in membris relictę.
Postrema haec corpora, mortua, emerita, spirituum sa¬
uore
Pp 3