463
PHILISCPHICAE.
16
collocandi & inquirendi sunt. Sic in generationibus
terrenis, aliorumque Elementorum, quaedam semina,
in tribus locis consistunt in Elementorum abyssis, in
Indiuiduis, & impropriè in horum corporibus demor¬
tuis: quaedam uero nullum post se relinquunt corpus,
sed unà cum uitalibus Tincturis & resolutionibus, tota
abeunt in dissolutionem, ut in meteoris ferè omnibus
& generationibus superioris globi apparet. Huius¬
modi generationibus assimilantur morbi illi astrales,
epilepsia scilicet, melancholia, mania, & apoplexiae ac
febres nonnullae, in quibus fructu resolutiones, cor¬
pora uitalia uel manifesta post se non relinquunt. In
his minerae, & Radicum matrices, difficillime inue¬
niuntur. Neque enim sufficiunt Canones, signaturae
& Indices Galeni, quibus utitur in locorum affecto¬
rum inquisitione, & proportionem non habent cum
seminibus seminumque proprietatibus, ex quibus prę¬
dasti morbi deriuantur. Etenim in epilepsia, dum locus
affectus inquiritur, nec dolores, nec situs, nec excremen¬
ta nec tumores apparenti haque ex sola actione laesa, sci¬
licet animali, concludit Galenus, affirmant Galenista:
in uentriculis cerebri, maximeque in posterioribus, esse
fomitem morbi. Miror quòd in corde non collo caue¬
rint. Leduntur enim actiones cordis, eque ac cerebri, &
cordi alioquin insensi uidentur, tam multarum & diuersa¬
rum febrium inuisa hospitia per uim ibi collocantes.
Qua¬