463
PHILOSOPHICAE. 315
sulphureas uel febriles, quae digestis temporibus se¬
paratae, exaltatae, suscitatae, accensae, uel in actum re¬
ductae, horrores, rigores, frigiditates, somnos narco¬
ticos, calores in corde, pulsuum alterationes, produ¬
cere possunt. Quòd si tales radices, causas anteceden¬
tes febrium nominare libet, licet: nihiloninus ijsdem
radicibus progredientibus, ad maturitatem perueni¬
entibus, exaltatis, accensis, morborum appellationes,
nulla ratione eripiemus, morborumque symptomata,
actiones laesas, calores, colores, sapores, ex proprieta¬
tibus radicum produci, constanti ueritate asseuerabi¬
mus. Quinetiam radicibus adhuc silentibus, & oc¬
cultè in corpore latitantibus, morborum insignia con¬
cedemus, & paroxysmorum intermissionibus, ubi
nullus in corde accensus est calor, nihiloninus febrim
in corpore latere, rectius quàm Antecedentem causam,
dicemus: epilepticos quoque, epilepsiam in corpore
circumferre, quamuis longa habeant paroxysmorum si¬
lentia. Manet enim in corpore, radix epileptica, uel ui¬
triolum mercuriale, in quo, symptomatum signaturae,
uitali potestate continentur. Aut igitur Soriticae dubi¬
tationes, in rebus naturalibus locum habebunt: aut cau¬
sis Antecedentibus, morborum appellationes concede¬
re oportet. Dubitauit quidem Galenus, lib. De locis af¬
fectis, quando dicenda esset dysenteria: an incipiente
exulceratione intestinorum, quae adhuc non manifestè
laede¬
Rr 2