463
PHILOSOPHICAE. 321
quàm igneae & aqueae. Talis analogia in omnibus
morbis seruatur. Quia uerò in febribus, tempora Di¬
gestionum & Resolutionum manifestissima sunt, &
circuitus paroxysmorum constantes, consideratione
dignum est, qua ratione, regionum, aetatum, sexuum,
alimentorum consuetudinum neglecto discrimine,
quartani, tertiani, & quotidiani circuitus perpetui &
constantes, in tanta agrorum & seminum diuersitate,
custodiri possint. Principiò causae communium & fre¬
quentium morborum occurrunt, seminum uidelicet
copia, nascendi facilitas, locorum opportunitas. Haec
omnia in febribus interm utentibus concurrunt. Se¬
mina enim & impuritates febriles, sulphureae nitrosi¬
tates, in omnibus alimentis copiosissimae inueniun¬
tur, in uino, pane, leguminibus, carnibus, piscibus, ce¬
reuisia, oleribus, Italicis, Hispanicis, Germanicis, An¬
glicis, Arabicis, Asiaticis, Indicis, & omnium nationum
alimentis. Rursus, in corporibus iuuenum, senu, mulie¬
rum, uirorum, Italorum, Danorum, Germanorum, nobi¬
lium & rusticorum, separari debent in horas tales im¬
puritates ab alimentorum puritate. Frustrata separa¬
tione, ob errores & delicta uiuendi frequentissima, se¬
men relinquitur: loca consentanea, reperita impressio¬
num assiduitate constituens: quibus receptum, dige¬
stiones & fermentationes, breues non difficiles, ad
exaltationem, fructuum resolutiones, ac efferuescen¬
tias
Ss