463
324 IDEA MEDICINAE
superficiebus haerent, rigores, horrores, frigiditatesque
producentes, donec consumtae, puras, similares, im¬
permixtas et continuas relinquant sulphurearum ra¬
dicum Tincturas. Haec est causa continuitatis fe¬
brium ardentium, hecticae, pleuritidis, prunellae, pe¬
stis & similium morborum. Salia quoque, si similarem
sulphurum naturam, longa Digestione acceperint, con¬
tinuitatem Resolutionum aemulantur, ut in ulceribus
apparet. Rursus, radices morborum heterogeneę, Re¬
solutiones interruptas producunt. & paroxysmorum
circuitibus, fructuum praedestinationes absoluunt
Sed quo pacto obseruatur certa proportio circuituum,
si impuritat, us, redix, non est homogenea, sed haete¬
rogenea? Dico, illam heterogeneitatem, non esse in spe¬
cie, sed in gradibus, non quia radix contineat Tinctu¬
ras diuersarum specierum, sed quia continet Tinctu¬
ras, efflorescentia fructuum in lucem prodituras, alias
maturitati uiciniores, alias uerò remotiores. Inde fit,
ut hodie, partes maturae efflorescant: cras, perendie,
uel tertio die, quibus secundae maturitatis sortes obti¬
gerunt: tertio circuitu, quae praedestinationes tertias
accęperunt. idque continenter, in consumtionem om¬
nium Resolutionum, in reuolutione radicis definitas
rum. Ita nonnullae radices, quarto circuitu, debitum
naturae perficiunt, & in consumtionem, fructibus ex¬
haustis, abeunt: nonnullae, septimo, decimo, decimo¬
quarto,