463
326 IDEA MEDICINAE
dum, talis erit secundi ad tertium, tertij ad quartum,
& sic deinceps: proprietatibus tamen uniuersalium
temporum, et motuum naturalium analogijs non ne¬
glectis. Ita enim circuitus qui in principijs morbo¬
rum contingunt, si cum ijs compatentur, qui in con¬
sistentijs uel declinationibus apparent, anticipatio¬
num, durationum & declinationum collationibus plu¬
rimum distabunt. At uerò si proximi circuitus proxi¬
mis conferantur, exigua dissimilitudo apparebit. Tran¬
splantantur quoque haec circuituum uel resolutionum
ordinata tempora, ex ijsdem causis, ex quibus digesta
tempora antea declarauimus immutari. Saepe sangui¬
nis missionm, purgatione, & similibus machinationi¬
bus, circuituum numeri abbreuiantur, immutantur,
ad exaltationes destinatas, prruonice non permittun¬
tur, magna aegrotorum commoditate. Et si opportu¬
na remedia exhibeantur, resoludis & consumtis radi¬
cibus, uniuersae praedestinationum leges, fermentatio¬
num diuturna & dura decreta tutò àc citò tolluntur.
Crises in ijs morbis contingunt, in quibus radices, po¬
steaquam ad certum maturitatis gradum Tincturas
resoluendas perduxerint, subita efferuescentia uniuer¬
sam sobolem cum tota rsdice resoluent possum, idque
uel corporea uel uaporosa resolatione, resolutamque
impuritatem, uel per sudores, uel per sanguinis fluxum,
uel per alui excretiones, rarò pur urinas, confestim eua¬
cuare,