463
328 IDEA MEDICINAE
dispositionem ab eodem nutritae alimento, aequalia
quantitate, similia qualitate, & eodem temporis tra¬
ctu, excrementa colligere, haec deinde uel copia, uel
qualitate, expultricem facultatem stimulare. Mirum,
quòd antea paulatim non aggrediatur expulsionem,
priusquam tanta coaceruetur copia, quae saepe naturę
uires superare solet, & noxia symptomata inferre. Su¬
bitae mutationes, & praecipites actiones, Naturae sunt
inuisae: paulatim opus aggreditur, & securitatem ma¬
gis quàm celeritatem amat. Dispositionem partium
ubique inexplicatam reliquit, cui tamen excremento¬
rum procreationem attribuit. Neque se res ita habet.
Etenim incipientibus paroxysmis, in mineris non ad¬
est tanta excrementorum copia: saepe exiguae admo¬
dum impuritates animaduertuntur, quae Tincturas
habent copiosa uaporum supellectile foecundas. Va¬
porosae uerò Tincturę, quia Chaerionium habent ad¬
mixtum, non solùm excrementa intestinorum, uentri¬
culi, renum, uiscerum, sanguinis, synouię, carnium, in¬
quinare possunt, sed etiam uitalia Elementa totius Ana¬
tomiae humanae. Quinetiam accensis & exaltatis Tin¬
cturis sulphureis in morborum mineris, trahendi ua¬
lidam facultatem concedimus. Continent enim sępe¬
numero spiritus insaturabili fame praeditos: & antea
diximus spiritus solùm esurire, & sitire, non corpora,
potentioresque à debilioribus trahere, idque posteaquam
exaltati