463
PHILOSOPHICAE. 337
peret, & iudicandi subtilitatem ostenderet: earum re¬
rum dignotiones sensibiles iactasse, quae, quia à nul¬
lis sentiri possunt, reprehensionem non admittunt:
perinde, ac si quispiam, naues in coelo, uel nouas stel¬
las, uel Satyros infra terram saltantes se aspicere, ob¬
stinatè affirmaret, à millo mortalium redargui pos¬
set, nisi quis eiusdem sapientiae afflatu bearetur. De
calore, rigore, horrore, frigore, & similibus mor¬
borum accidentibus, saepe antea dictum est: & iam
nox humida coelo praecipitat, suadentque cadentia sy¬
dera somnos. Itaque breui reperitione, rationes di¬
spersas coniungentes, dicemus: LOCA MORBO¬
RVM DIVERSA ESSE SEMINVMQVE CON¬
DITIONES ET PROGRESSIONES IMITA¬
RI. QUAE EX SPIRITVALIBVS TINCTV¬
RIS, AD CORPOREAS COAGVLATIONES
SAEPE DESINENTES LOCORVM DIS¬
SIMILES SOCIETATES OSTENDVNT.
ACTIONES LAESAS NON MINERAS MOR¬
BORVM, SED CONSENSVS ET SYMPA¬
THIAS PARTIVM DECLARARE, EXCRE¬
MENTA, DOLORES, TVMORES IN CORPO¬
REIS ET POSTREMIS AFFECTIBVS SOLVM¬
MODO SIGNIFICARE: IN PRIMIS VERO RA¬
DICIBVS ET SPIRITVALIBVS TINCTVRIS,
ELEMENTALIA LOCA, REMEDIORVM BE¬
NEFICIO ET SYMPTOMATVM VEHEMEN¬
TIA
Vu