463
PHILOSOPHICAE. 339
DE CVRANDI RATIONE ET
LEGITIMA INDICATIONVM
ac Remediorum administra¬
tione.
CAP. XIIII.
Demonstratis morborum seminibus, radi¬
cibus, principijs, differentijs ac proprie¬
tatibus, Generationibus quoque & Trans¬
plantationibus expositis, tempestiuum
nunc fuerit curationum leges & Methodos adiun¬
gere. Ita enim difficultates, & occultae Mechanicae
obscuritates, in morborum natiuitatibus ac Trans¬
plantationibus, manifestius explicabuntur, uerita¬
temque inuisibilis Theoriae, sensibiles actiones & effe¬
ctus confirmabunt. Itaque, quia morborum omnium
impuritates, radices, & semina, in humanam Anato¬
miam, uel ab ortu, uel postea alimentorum usu, implan¬
tantur, primum & pręcipuum curationis uel sanatio¬
nis consilium erit, tales impuritatum mixtiones aufer¬
re. At uerò dissimilis est conditio harum mixtionum.
Quaedam enim ipsis radicibus humanae naturae pro¬
ximè adhaerent, & Scientias coniunxerunt cum inuisi¬
bilibus & primis Principijs Microcosmi, naturalibus
tamen. Tales, quia Speciei iunguntur, et Scientiarum
ac praedestinationum mixtiones admittunt, sensibili¬
nec ulla artificum
bus actionibus non subijciuntur,
uel
Vu 2