463
PHILOSOPHICAE. 351
cuari ublunt, frustraque in his expectari uomitiories, uel
alui excretiones. Rursus, in sanguine, synouia, carni¬
bus; uisceribus, saepe contineri impuritates, quae natu¬
rales euacuationum uias, per aluum & uomitum, obti¬
nent. Ita consensum ac conspirationem Naturae ape¬
tiunt, ac infinitas difficultates & obscuritates sola ra¬
tione incomprehensibiles, facili ac manifesta actionum eui¬
dentia explicant. In huiusmodi enim remedijs, Scien¬
tiae continentur immutabiles, locorum, radicum, resolu¬
tionum, expulsionum, & similium actionum ac praede¬
stinationum duces. Horum beneficio discernuntur mor¬
bi Dependentes, secundarij, à solitarijs & primis, in qui¬
bus fomites ac Tincturae, aliunde non accedunt, quę re¬
cidiuis & inexpectatis paroxysmorum recursionibus,
curationes reddum difficiles. Temeritatem quoque
eorum Medicorum accusant, qui Indiuiduae parti¬
cularitatis remedia interdum nacti, posteaquam fe¬
brium quartanarum uel tertianarum, icteritiae, adul¬
terini hydropis, podagrę, epilepsiae, &c, curatores ex¬
titerunt, gloriosa ostentatione, immerita remedia infa¬
marunt. Quia enim in alijs morbis qui leuiores cense¬
bantur, frustra exhibita, opem denegarent, abuter¬
tium errores & peccata sustinere cogutur. Neque enim
ita ad Specierum & Generum prouincias exaltantur
remedia, ut si hydropes adulterinos curarint, etiam
inferiores omnes morbos euincent, ut febres, cache¬
xias;