463
354 IDEA MEDICINAE
quamuis saepe opem tulerint, nihilominus, quia sym¬
ptomatum perniciem & uirium deiectionem, semper
fugiendam, adduxerunt, ab usu eorum destitimus.
Aliam deinde rationem purgantium quaesiuimus, in
quibus non deiectionum numero uel copia, faculta¬
tum potestatem & pręstantiam aestimauimus, sed ubi
morborum radices, impuritatesque ablatas, ex sym¬
ptomatum remissione & uirium restitutione animad¬
uertissemus, officium absoluisse haec remedia iudi¬
cauimus, siue absoluta consumtione sine sensibili ex¬
cretione, impuritates tollerent, siue urinas, siue sudo¬
res, uel deiectiones mouerent. Eadem ratione, diu¬
retica & diaphoretica quaesiuimus (non enim per al¬
uum excerni uolunt omnium morborum impurita¬
tes) & similes differentias deprehendimus. Mun¬
dificantia quoque & clarificantia Balsamum, spiri¬
tus, & Elementa omnia Microcosmi, adiunximus.
Rursus, in Vniuersali curatione, non solùm ablatio¬
nes impuritatum, sed etiam corroborationes Balsa¬
mi innati, consolidationes, regenerationes, uirium
refectiones, humectationes, mitigationes, sedatio¬
nes, administrabantur; & ablatis symptomatum cru¬
ciatibus, amica quies naturae reddebatur, uideba¬
turque Vniuersalis curatio corroboratione Balsami,
mitigatione, & quieta Transplantatione, hostiles im¬
puritates superare. Sępe enim resolutiones & fructus
morbo¬