463
PHILOSOPHICAE. 365
ces ipsas. Sedatio spirituum efferuescentium, constri¬
ctio, mitigatio, ligatio, &c. paroxysmos praecipuè re¬
spiciunt: resolutio autem Tincturae epilepticę, consum¬
tio, ablatio, ipsas tadices. Et hae quoque Indicationes,
faciles admittunt mixtiones, ac uno eodemque remedio
omnia absolui possunt. Vitera, pustulae, pruritus,
mundificationes primùm requirunt, uel externas, uel
internas, uel utrasque: deinde confortationes & conso¬
lidationes: in nonnullis, mitigationes quoque manife¬
sta necess tate adiunguntur, in quibus dolorum carnifi¬
cina aegrotum fatigat. Ita Curationum leges rectè in¬
stituuntur, Indicationes in Naturae proprietatibus
fundatae, debitè adhibentur, & omnibus aegrotorum
querelis fideli celeritate occurritur, Oraculum quo¬
que Hippocratis inuiolatum custoditur, dicentis, Con¬
traria Contrariorum esse remedia, ablatione uidelicet
impuritatum morbosarum, uiriumque & Balsami inna¬
ti refectione, non calefactione, refrigeratione, humecta¬
tione, exiccatione, non abstersione, incisione, attenua¬
tione, & similibus Relollaceis, mortuis, & externis
qualitatum impressionibus, in quibus non sunt Δυνάμεις
Hippocratice uel Chaerioniae PARACELSI. Ita enim
ipse Hippocrates exposuit Medicinae officium, libro
De flatibus, ubi inquit: Fames morbus est. Quicquid
enim hominem molestat, coffestim morbi appella¬
tionem meretur: Pharmacum uerò huius morbi est,
quic¬
Zz 3