463
PHILOSOPHICAE: 371
tibus morbis, consentanea: quae mitigando mundifi¬
cant, purgant, resoluunt, consumunt, & quae resoluendo
ac mundificando corroborant, mitigant, calores &
dolores leniunt. Rursus, in omnium morborum cu¬
rationibus, qui cum materia coniungutur, concoctio¬
nes, uiarum pręparationes, attenuationes, incisiones,
lenes euacuationes, syrupis, decoctionibus, confectio¬
nibus, & fomentis moliuntur, & concocta solùm me¬
dicanda, esse, nisi turgeant, ex Hippocratis Decreto
praecipiunt. Illud cerrè oraculum Hippocratis, insci¬
tiae & simplicitati Medicorum patrocinari cogitur.
Huius falsa interpretatione, auxilium quod Naturae
à Medico, debebatur dolosum euasit. Destituta Natu¬
ra, sola certaminis discrimen sustinet; si labascit uicta
superbo decreto, deplorata pronuntiatur. Si uerò ui¬
ctoriae signa & salutis profert, Metij illi Suffetij, infi¬
di auxiliatores, caudas uerrunt, cristas erigunt, se euen¬
tuum felicitatem praeuidises, & opportuna Electua¬
riorum, & Pilularum tempora expectasse. Nae illi Hip¬
pocrati iniuriae faciunt. Primùm enim, concoctiones
siue maturationes, Indicationes sunt curatiuae apud
Hippocratem. Et modi sanationum morbique reperiun¬
turque concoctio ne & maturatione sanari uolunt. Pro¬
inde, si iussit conctionem morbi expectandam esse, an¬
teaquam pharmaca purgantia exhibeantur, non concessit
ferias Medicis, neque lustitium indixit, sed alias leges cu¬
randi
AA 2