463
378 IDEA MEDICINAE
biles, Indicationes quoque manifestas demonstrant, &
remedia, sensuum analogismis subiecta requirus, nisi
occulta symptomata accedant, ut in ustione, uulneri¬
bus, refrigeratione, & coeteris omnibus externis lae¬
sionibus saepenumero contingit. Haec enim, quia oc¬
cultiora sunt, Indicationes manifestas non admittunt,
sed Proprietates postulant, & arcanas Naturae Pote¬
states. Qui penetrabili extremoque frigore affligitur,
Indicatione facili et aperta, calefactionem desiderat, qua
nacta, subitò restituitur. Si uerò symptoma superuene¬
xit, destructa innata Mumia uel radicali humore extre¬
marum uel aliarum partium, resolurisque, saepe infectis
salium spiritibus, huic, calefactiones, fomentationes,
& similes machinationes, sensuum analogismis in¬
uentae, non sufficiunt, artificiosioribus indicationi¬
bus, & proprietatibus, non ita publicis, opus est. Sym¬
ptomata enim refrigeratorum, leprosas pestes imitan¬
tur. Similiter, qui Solis ardore uehementer incalescit,
communi animi notione, refrigerationem raquirit, qua
tempestiuè oblata (subitae enim mutationes, periculosae
sunt) reficitur. Interdum quoque leuiora symptomata
accedentia, ut ephemerae febres, ijsdem remedijs ob¬
temperant. Si uerò perniciosiora & difficiliora sympto¬
mata confluxerint, uel seminibus morborum latitan¬
tibus antea in corpore excitatis, uel unà cum calore
ex resolutionibus astrorum arsenicalium infecto in¬
troductis,