463
PHILOSOPHICAE. 399
raepretium habent. Nihilominus asseueramus, ueram uo¬
latilitatem uitrioli, in qua Arcanum epilepsiae, suffocatio¬
nis matricis, palpitationis cordis, corroborationis
spirituum cerebri & cordis delitescit, destructam esse in
tali Praeparatione & Reiteratione. Incognita deside¬
ria, labores reddunt difficiles. Sulphuris flores, à
colcothare sublimati & reiterati, innoxij sunt: im puri¬
tates febriles, pestilentes, pleuriticas, peripneumoni¬
tas, leuiores, tutò et subitò auferre possunt: tusses anti¬
quas, & asthmaticos affectus egregiè subleuare. Pon¬
derum proportionibus commensuratus ignis, & instru¬
mentorum idoneorum adhibitiones, in hac Pręparatio¬
ne, fata regunt. Caue autem ne arbitreris, te genuinos flo¬
res sulphuris, fixos scilicet, & ab impuritatibus perfe¬
ctè separatos, hoc pacto inuenisse. Ridet Natura aua¬
ras spes. In Mercurij Pręcipitatione, & Turbith mi¬
neralis pręparatione, peccant uehementer quamplurimi.
Non enim satis est, aqua salis nitri, uel alijs fortibus a¬
quis, ex uitriolo, alumine, nitro, & similibus, in pulue¬
rem rubicundum uel flauum pręcipitasse Mercurium. Neque
ablutiones per aquas albuminum ouorum, per uinum
sublimatum, etiamsi uigesies repetantur uenenatas
impressiones aquarum fortium auferre possunt: etiam¬
num cruditates & uenenatae impuritates, uomitio¬
num, resolutionum, palpitationum cordis, difficilli¬
marum purgationum, authores relinquuntur, & cor¬
rosiuae