463
402 IDEA MEDICINAE
sanant: in quibus uerò impuritates corporeae & cru¬
ditates etiamnum relinquuntur, sanant quidem, sed
non perfectè, id est, uerae sanationi simile quippiam
ostendunt: Cruda uerò, corporea, & immatura re¬
media, postquam praeparata fuerint, sanationis offi¬
cia absoluent. Morborum gradus, Anatomiae, exal¬
tationes, Elementa, &c. subtilitatum & Praeparatio¬
num terminos in remedijs constituunt. Febres enim
non requirunt tam Spiritualia remedia, quemad¬
modum epilepsia, podagra, hydrops: neque uentricu¬
lus & intestina, synouiae uel sanguinis alimentum
expetunt. Haec causa est, cur in multis morbis, cor¬
porea quodammodo remedia curationi satisfaci¬
ant, sicut in uulneribus, febribus, icteritijs, leuiori¬
bus cach exijs, & similibus affectibus apparet. Spi¬
rituum quoque differentias antea exposuimus, quas
hîc repetere non oportet. Vicina sunt huiusmodi
remedia, gradibus uel exaltationibus, non semper
proprietatibus differentia, quo fit, ut in spiritualibus
remedijs eaedem differentiae admittantur, quę in cor¬
poreis uel crudis antea adducebantur. Itaque in spi¬
ritualium remediorum ordine, Specifica quoque repe¬
riuntur diaphoretica, anodyna, purgantia, confortan¬
tia: item febrilla, epileptica, podagrica, hydropica, &
similia. Talia remedia, Vniuersales curationes saepe
aemulantur. Sunt enim exaltata, ad generum potesta¬
tes &